- AEMYLIANUS
- I.AEMYLIANUSAegypto a Galieno Imperatore praefectus, Imperator voluit appellari. Sed captô a Theodoro, Galieni duce, fauces in carcere elisae sunt. Trebell. in Galicnis c. 4. et 5. Alius Dux militum, sub Severo.II.AEMYLIANUSAfricanus minor primus appellatus fuit, Pauli Aemilii fil. eo quod ex Aemiliâ gente in Scipionum familiam, fuerit insertus, post quem er alii plerique eiusdem familiae viri clarissimi, et triumphales eôdem cognomine dicti fuêre. Iuvenal. Sat. 8. v. 2. 3.---- Pictosque ostendere vultusMaiorum, et stantes in curribus Aemylianos.Fuit etiam alius, Clodii Albini collega, Item Peregrini, nec non Aquilini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.